- PHILIPPUS Sabaudiae Dux
- PHILIPPUS Sabaudiae Duxfil. quintus Ludovici V. ne ob egregias dotes maioribus natu umbram faceret, a Patre in aulam Caroli VII. Galliae Regis missus, postea Comes Sebusianorum a Patre factus est. Dein, cum paulo acrius se opponeret iis, quos Anna Cypria mater praeter meritum evexerat, iussu Ludovici XI. Regis Galliae in vincula coniectus, postmodum Aquitaniae Praefecturam accepit, Eques quoque S. Michaelis factus: Idem a Philippo Bono, Burgundiae Duce, qui ad eius liberationem non parum opis attulerat, eques quoque aurei velleris, et utriusque Burgundiae Praefectus creatus est, Caroli VII. in expeditione Italica comes, redux Delphinatus praefecturam accepit. Post Caroli Ioh. Amadei mortem, iam Sabaudiae Dux A. C. 1496. aetat. 58. pepercit inimicis, Aulam celeberrimam habuit, et peculiarem curam populo, qui ipsum perdidit, A. C. 1497. impendit. Ex Margareta Borbonia, pater Philiberti II. et Ludovicae, matris Francisci I. Ex Claudina vero Brossia, Caroli III. qui Philiberto II. successit, Philippi, qui caputfuit, familiae Nemorosiae, Genevensis et Aumaliae, etc. ut et Philibertae, quae Iuliano Medicaeo. fratri Leonis X. nupta, a Francisco I. Nemorosio Ducatu donata est, etc. Guich Hist. Sabaud. VIRI PRINCIPES. EX FAMILIA PALATINA.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.